hoc est quod possederunt filii Israhel in terra Chanaan
quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et
principes familiarum per tribus Israhel
sorte omnia dividentes sicut praeceperat Dominus in manu
Mosi novem tribubus et dimidiae tribui
duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moses trans
Iordanem possessionem absque Levitis qui nihil terrae
acceperunt inter fratres suos
sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi
tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitae aliam in terra
partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda
iumenta et pecora sua
sicut praecepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israhel et
diviserunt terram
accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala
locutusque est ad eum Chaleb filius Iepphonne Cenezeus nosti
quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in
Cadesbarne
quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus
Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod
mihi verum videbatur
fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor
populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum
iuravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit
pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum quia
secutus es Dominum Deum meum
concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est
usque in praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex
quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat
Israhel per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum
sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum
missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie
perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum
da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te
quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnae atque
munitae si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut
promisit mihi
benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem
atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Iepphonne Cenezeo
usque in praesentem diem quia secutus est Dominum Deum Israhel
nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi
inter Enacim situs est et terra cessavit a proeliis